De rebus hodiernis

Sedes interretialis nata ad nuntiandum quod alii non audent.

16.6.2009 GMT

Iam follis denuo currit



Figura certaminis


Die Solis ultimo VIII Certamen Confoederationum FISP (Foederationis Internationalis Societatum Pedifollicarum) in Austroafrica inceptum est.

Certamen hoc primum per biennia, hodie per quadriennia celebratur, recte anno priore Certamen Pedifollis Mundiale celebrando; et eodem eius sedis loco, ut ita capacitatem ordinandi certamine hospiti nationis illo comprobetur.

Certamen Confoederationum congregat victores privarum respectivarum competitionum continentalium, praeter victorem mundialem atque manum nationis hospiti; sed si duplex conditio in unum congruetur, tum sequens melior istius certaminis capietur.


Confoederationes haec totius orbi terrarum sunt:

* AFC : Acronimus Confoederationis Pedifollis Asiaticae, quae cogit totam Asiam, Iudea regionibusque participibus ICF (Independentium Civitatum Foederationis) exclusis, praeter Australiam, in cuius certamine praemium “Poculum Asiaticum” dimicatur.

* CAF : Acronimus Confoederationis Pedifollis Afrae, quae omnes Africae nationes cogit, in cuius certamine “Poculum Nationum Afrum” dimicatur.

* CONCACAF : Acronimus est Confoederationis Societatum Pedifollicarum Americae Septemtrionalis et Centralis Caribeique insularum, quae Americam Septemtrionalem, Centralem, insulas Caribei vel Antillas atque regiones austroamericanas Guianiam Surinamiamque cogit. In cuius certamine “Poculum Aureum” dimicatur.

* CONMEBOL : Acronimus Confoederationis Pedifollis Austroamericanae, quae omnes austroamericanas Nationes cogit, Guiania Surinamiaque exclusis, in cuius certamine “Poculum Americanum” dimicatur.

* OFC : Acronimus Confoederationis Pedifollis Oceanicae, quae omnes Oceaniae regiones, Australia exclusa, cogit, et in cuius certamine “Poculum Nationum” dimicatur.

* UEFA : Acronimus Iunctionis Societatum Pedifollis Europaearum, quae totam Europam, regiones participes ICF, Iudaeam et Turchiam cogit, et in cuius certamine “Europoculum” dimicatur.



Certamen hoc Confoederationum cum nomine «Poculum Regis Fahdis», anno 1992 natum, ab Arabia ordinabatur et tantum sex manibus –in singulas Confoederationes– intererant. Anno 1997 FISP –Foederatio Internationalis Societatum Pedifollicarum– ei categoriam elevavit, numerum participum ad octo auxit atque ei Certamen sive Poculum FISP Confoederationum ut novum nomen dedit. Ab usque anno 2001 in natione Certaminis Mundialis sequentis anni hospita ordinatio certaminis geritur.

Tabula rerum gestarum Certaminis:


--------------------------Victrix --------------- Altera

Brasilia ................... 2 (1997, 2005) ----- 1 (1999)
Gallia ...................... 2 (2001, 2003)
Argentina ............... 1 (1992) -------------- 2 (1995, 2005)
Dania (Cimbria) ...... 1 (1995)
Mexicum ................ 1 (1999)
Arabia .................... --------------------------1 (1992)
Australia ................. ------------------------- 1 (1997)
Iaponia ................... ------------------------- 1 (2001)
Cameronia .............. ------------------------- 1 (2003)

Hoc anno manus ludentes sunt:

Ex Africa: Aegyptus (ut victor Certaminis Nationum Afri) et Austroafrica (ut natio hospita)

Ex Asia: Mesopotamia sive Iraquia (ut victrix Certaminis Asiatici)

Ex Europa: Hispania (ut victrix Certaminis Europei) et Italia (ut victrix certaminis mundialis)

E Septemtrioamerica, Centroamerica Caribeique insulis: Foederatio Americae Septemtrionalis Civitatum (ut victrix Poculi Aurei).

Ex America Australi: Brasilia (ut victrix Poculi Americae).

Ex Oceania: Terramaria Nova sive Nova Zelandia (ut victrix Poculi Nationum)

Haec octo manus in duos circulos dividuntur:

Circulus I

Die 14-06-09 Austroafrica-Mesopotamia ...... 0:0
Die 14-06-09 Hispania-Terramaria Nova ...... 5:0
Die 17-06-09 Hispania-Mesopotamia ........... 1:0
Die 17-06-09 Austroafrica-Terramaria N. ..... 2:0
Die 20-06-09 Mesopotamia-Terramaria N. ... 0:0
Die 20-06-09 Hispania-Austroafrica ............. 2:0

Manus _______CL__V__Æ__P__FM__CM__Pt.
Hispania_______3__3___0__0___8____0___9
Austroafrica____3__1___1__1___0____2___4
Mesopotamia ___3__0___2__1___0____1___2
Terramaria N. __3__0___1__2___0____7___1


Circulus II

Die 15-06-09 Brasilia-Aegyptus ..... 4:3
Die 15-06-09 FASC-Italia .............. 1:3
Die 18-06-09 FASC-Brasilia ........... 0:3
Die 18-06-09 Aegyptus-Italia ......... 1:0
Die 21-06-09 Italia-Brasilia ............ 0:3
Die 21-06-09 Ægyptus-FASC ......... 0:3

Manus _______CL__V__Æ__P__FM__CM__Pt.
Brasilia________3__3___0__0__10____3___9
FASC _________3__1___0__2___4____6___3
Italia__________3__1___0__2___3____5___3
Ægyptus_______3__1___0__2___4____7___3


A certationibus iam lusis fulgent victoria Hispaniae contra Terramariam Novam per quinque metas prae nihilo atque belligerans Aegyptus, qui Brasiliam in extremam tegulam collocavit.

Adhuc, usque diem 28 Iunii quo finalem certaminis ludetur, pulchros trepidosque certationes nobis restant.


Hoc est praemium.
Fortunam manibus exoptamus!



Valete omnes



En: De rebus athleticis
Permaenlace: Iam follis denuo currit
Comentarios: 1
Leído 4978 veces.

Comentarios: 1

Che, parese lindo, pero no entiendo nada!

Enviado por: Leo | 16.6.2009 GMT


Dejar Comentario

*
Smilies
*
Ingrese el código mostrado. 

maximus

Natus sum tempore locoque quibus cultura cogitatioque persequuntur. Illi pro me cogitare volunt, ipse...

Mi perfil Completo


Archivo

«Marzo 2010  
DomLunMarMieJueVieSab
 123456
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Buscar



Blog Gratis para humanos.

Pro lingua Latina ut sermo officialis Europaeus.